Wrzesień 17 2019 12:30:33
Nawigacja
Strona główna
Linki
Kontakt
Galeria zdjęć
Szukaj
O parafii
· Informacje podstawowe
· Nasz kościół
· Statystyka parafii
· Duszpasterz
Informacje
· Nabożeństwa
· Biuro parafialne
· Ogłoszenia parafialne
Ministranci
· Komunikaty
DEKANAT NAKŁO W 1888 ROKU

DECANATUS NAKLENSIS
In district Wyrzyscensi et Naklensi.
Decanus: Robertus Samberger, Judex prosynod.,
Praepositus in Nakło.

1. Dembowo, villa cum Eccl. paroch. tit. SS. Trinitatis (primitive S. Michaelis Archg.), de cujus primordiis nulla extat nota. Tempore Visitat. Cannonici de Mathy a. 1766 Eccl. erat lign., cujus una medietas more Pruthenico, altera vero de lignis extructa fuit. Quae cum exeunte saec. praeter. poenitus esset desolata, Joannes Łakiński, heres loci, adjuvantibus parochianis a. 1804 novam de latere cocto sine turri aedificavit, quam a. 1857 Patronus una cum parochianis restauravit.
Patronus: heres bonor. Dembowo c. att.
Curatus: Augustinus Weidmann, nat. a. 1838, ord. 1862, inst. 1868.
Pagi paroch. Aniela – Broniewo (sch. par.) – Broniewskie Huby – Dębinek (Debehnke) – Dembno – (sch. par.) – Dembowskie Huby – Ignalin – Łodzia (sch. par.) – Małocin – Sadkowskie Huby – Sadkowski Młyn – Śmielin – Wybitowo.
Solemn. SS. Trinitatis. S. Michaelis Archg. Dom. prox. post. 29 Septembr.
Offic. post. in Sadki.

2. Gleśno, villa cum Eccl. paroch. tit. S. Hedvigis Vid. Antiquitus murata, de cujus primit. fundat. et erect. nullum adest vestigium, non consecrate, sed tantum benedicta, cui a. 1747 Casimirus et Constantia de Kruszyńskie Korytowscy, Capit. Grabov., duas Capellas lamella aerea de latere cocto adstruxerunt, habens a fronte turrim decenter extructam. Patronus: heres bonor. Gleśno c. att.
Curatus: Joannes Nepom. Bankiet, Not. Dec., Ord. Agu. R. Equ, nat. a. 1822, ord. 1850, apl. 1856.
Pagi paroch. Augustenhof – Bagdad – Dąbki – Dąbecki Młyn – Gleśno (par. sch.) – Gleszczonek – Kościerzyn – Kraczki (par. sch.) – Konstantynowo (par. sch.) – Liszkówko – Nowe Bielawy – Olędry – Ostrówek – Radzicz – Ruda – Rudzki Młyn.
Solemn. S. Hedvigis Vid. i. d.
Offic. post. in Sadki vel Wyrzysk.

3. Kosztowo, villa cum Eccl. paroch. tit. S. Annae, de cujus primord. nihil constat, antecedit tamen a. 1500, ut ex documentis patet. Postquam antiqua Eccl. Lign. Vetustate comsumpta est, Josephus Otto Trąpczyński, heres loci, a. 1733 propriis impensis novam more Pruthenico extruxit, quam a. 1856 Leo Sikorski, heres loci, poenitus desolatam eodem modo reaedificavit.
Patronus: heres bonor. Kosztowo c. att.
Curatus: Joannes Tesmer, nat. a. 1846, ord. 1875, inst.1886.
Pagi paroch. Jeziórki – Kosztowo (sch. par.) – Nieżychowo (sch. par.) – Nieżychówko.
Solemn. S. Annae Dom. prox. post. 26 Julii – S. Isidori Agr. i. d.
Confratern. S. Isidori Agr. A. 1652 introducta.
Offic. post. in Wyrzysk.

4. Krostkowo (Freimark), villa cum Eccl. quondam parochiali, nunc autem Eccl. paroch. in Kosztowo affiliate, tit. S. Nicolai E. C., de cujus primit. fundat. et erect. nulla ad nos pervenit notitia, a. 1865 impensis Patroni et parochianor. de latere cocto in stylo gothico cum parva turri reaedificata, quae eod. a. a Jacobo Kuczyński, Decano Nakl., benedicta est.
Patronus: heres bonor. Krostkowo.
Vicarius vacat.
Pagi paroch. Annahof – Bąkowo – Białośliwie (sch. par.) – Dembówko Stare – Dembówko Nowe – Hoffmannsdorf – Kocik – Koenigsdorf – Komorowo – Krostkowo (sch. par.) – Müffling – Pilaski Folwark – Pobórka – Pobóreczka (Klein Poburke) – Różnowo – Rzęszkowo – Schleinitz – Stadninno – Wydor – Wymysłowo.
Solemn. S. Nicolai E. C. Dom. prox. post 6 December.
Offic. post in Weissenhöhe.

5. Miasteczko (Friedheim), op. quondam heredit. Christophori a Słupow Szembek, Archiep. Gnesn., qui ibid. Eccl. tit. Exaltat. S. Crusic a. 1726 more Pruthenico loco antiquae lign. de cujus primord. nulla adest nota, extruxit, quae eod. a. a Casimiro Rolbiecki, Decano Nakl., benedicta est.
Patronus: heres bonor. Miasteczko st Brostowo.
Curatus: Joannes Has, nat. 1842, ord. 1870, inst. 1886.
Pagi paroch. Amalienhof – Arndswalde – Augustenhof – Brostowo (sch. par.) – Charlottenhof – Grabowo – Grabionna – Hünenberg – Marienfelde – Miasteczko (Friedheim) op. (sch. par.) – Miasteczko Kolonia – Mühlenvorwerk – Prawomyśl (Bergthal) – Równopole – Rzadkowo (sch. par.) – Sophiadamm – Ustronie – Wolsko – Zbyświce (Zbyschwitz).
Solemn. Exaltat S. Crucis Dom. prox. post 14 Septbr.
Capella publ. mur. tit. B. Mariae V. in Rzadkowo impenvis Nepomucenae Grabowska, her. loci, a. 1850 extructa et eod. a. per Jacobum Kuczyński, Decan. Nakl., benedicta.
Hospitale eccl. In Miasteczko.
Offic. post. in loco.

6. Morzewo, villa cum eccl. paroch. tit. S. Andreae Apost., de cujus prim. fundat. et erect. nihil constat. Testantibus antiquis Visitat. Eccl. haec ab antiquo affiliata erat Eccl. paroch. in Miasteczko, sed a. 1613, postquam Anna a Łukow Zebrzydowska, Castell. Sremensis, heres loci, erectionem ejus renovavit dotemque auxit, auctoritate Adalberti Baranowski, Archiep. Gnesn., ad dignit. parochialis evecta est. Loco antiquae Eccl. Lign. Joannes Grabowski, Castell. Gedanens., a 1756 novam de lignis extruxit, eamque cod. A. Curatus loci ex mandato Officii Camenens. Benedixit. Haec Eccl. vetust. Collabens locum cessit. Eccl. muratae impensis Andreae de Götzendorf Grabowski, hered. bonor. Dziembowo, de latere cocto eleganter extructae, quam a. 1853 Anselmum Brodziszewski, Suffrag. Gnesn., consecravit.
Patronus: quoad. praesent. Officialis Generalis Gnesn., quoad onus fabr. heres bonor. Dziembowo c. att.
Curatus: Leo Klarowicz, nat. a. 1835, ord. 1863, inst. 1871.
Pagi paroch. Dziembowo (sch. par.) – Dziembowska Kolonia – Błotna – Kalina – Krzewina – Morzewo (sch. par.) – Piaski – Sosnówka.
Solemn. S. Andreae Apost. i. d. – Dedicat. Eccl.
Hospitale eccl. in Dziembowo.
Offic. post. in Erpel.

7. Nakło (Nakel), op., quondam castrum perantiquum, jam 1136 existens, verisimile cum Eccl. paroch tit. S. Laurentii M. a Ducibus Polon. fundata et dotata, de cuius primord. nulla ad nos pervenit notitia. Visitat. de Mathy a 1766 peracta testante, Eccl. Naklens erat tunc antique lignea, poenitus ruinosa, tegulis lateritiis tecta, habens a parte meridionali Capellam lign. a. 1754 impensis Joannis Dalman Runoviens, et Thomae Szukalski Zabartoviens. Parochor. adsructam. Loco hujus Eccl. Fiscus regius una cum parochianis a 1847 novam de latere cocto turri extruxit, quam a. die 10 Octbr. Anselmus Brodziszewski, Suffrag. Gnesn., consecravit. Patronus: S. Regia Mtas.
Praepositus: Robertus Samberger, Decanus foran., Judex prosynod., nat. 1832, ord. 1856, inst. 1870.
Vicarius vacat.
Pagi paroch. Bielawy – Bielawskie Huby – Chrząstowo – Karnowo – Karnówko – Koziagóra (Ambach) – Lubaszcz – Nakło op. (sch. par.) – Olszewko – Paterek Miejski – (Brückenkopf) – Paterek Wiejski – Paterskie Huby – Rudki – Rożynowo – Trzeciewnica (Hohenberg) (sch. par.) – Wójtostwo (Josephine).
Solemn. S. Laurentii, Dom. prox. post 10 Aug. – Dedic. Eccl.
Hospitale eccl.
Offic. post. in loco.

8. Sadki (Sadke), villa cum perantiqua Eccl. paroch. tit. S. Adalberti, E. M., quam Boleslaus Chrobry, Rex Polon. ineunte saec. XI fundasse et dotasse traditur. Eccl. antique lign. Flammis cosumpta a. 1574 per Paulum Nałęcz Samostrzelski, hered. bonor. Samostrzel et Sadki, de lignis reaedificata est, quae cum vetustate collapse esset, Petrus de Bnin Bniński, heres loci., a. 1711 novam de lignis extruxit, quam Laurentius Brzeziński, Decanus Naklensis, benedixit. Loco hujus Eccl. jam post quadraginta annos collabentis, Adalbertus Comes Bniński, heres loci, a. 1749 propriis impensis praeesentem Eccl. spatiosam de latere cocto aedificare coepit, lapide angulari per Stephanum a Magna Chrząstowa Chrząstowski, Abbatem Coronov., benedicto et imposito, quod opus, pio fundatore praemature e vivis sublato, filius ejus, Constantinus de Bnin Comes Bniński, Castell. Covalens., a. 1755 splendide perfecit. Anno 1864 Eccl. haec cura et studio Rectoris sui, Stanislai Lemież, et parochianor. ex intego restaurata et adornata, ab ex mandato Consistor. Gener. Gnesn. Benedicta est.
Patronus: S. Regia Mtas et heres bonor. Samostrzel c. att. Alternatim.
Curatus: Stanislaus Lemież, nat. a. 1827, ord. 1856, inst. 1866.
Pagi paroch. Bażantarnia – Bnin (sch. par.) – Borek – Kadwiga – Kulaski – Mrozowo – Ostrówiec – Pólko – Popówko – Radzicz – Sadki (sch. par.) – Samostrzel (sch. par.) – Słojek – Żelazno.
Solemn. S. Adalberti E. M. i. d. – Immacul. Concept. B. M. V. i. d.
Offic. post. in loco.

9. Śmiełowo (Schmilau), villa cum Eccl. paroch. tit. S. Margarithae V. M., de cujus primordiis nullum extat vestigium. Testantibus antiquis Visitat. existebat jam exeunte saec. XV. Antiqua Eccl. lign. Vetustate collapse a 1836 locum cessit novae sumptibus Patroni et parochian. de lignis extructae, et eod. anno per Decanum Naklensem Tillmann benedictae, cui a. 1857 cura Parochi loci, Michaelis Gill, novum presbyterium cum sacristia de lignis astructum est.
Patronus: S. Regia Mtas.
Curatus: Michael Gill, Assess. I Decan., nat. 1811, ord. 1836, inst. 1848.
Pagi paroch. Auerbachshütte – Brodden – Jachna (Mariansee) – Jaracz (Garatz) – Jeziórki (Stüsselsdorf) – Kaczory (Erpel) – Pleciemin (Plötzmin) – Skórka (Schönfeld) – Śmiełowo (Schmilau) (sch. par.) – Zelgniewo.
Solemn. B. M. V. de Monte Carmelo Dom. prox. post 16 Julii.
Hospitale eccl.
Offic. post. in loco.

10. Wyrzysk (Wirsitz), op. cum Eccl. paroch. tit. S. Martini E. C., de cujus primit. fundat. et erect. nulla ad nos pervenit notitia. Testante Visit. De Mathy a. 1766 peracta, loco antiquae Eccl. lign. Vetustate collabentis Nicolaus de Werbno Rydzyński propriis impensis a 1744 Josephus Thaddaeus de Kiekrz Kierski, Suffrag. Posnan., consecravit. Post centum viginti annos Eccl. haec locum cessit praesenti Eccl. muratae cum turri in stylo gothico annis 1859 et 1860 impensis Fisci regii et parochianor. aedificatae, quam die 4 Novembris a. 1860 Josephus Kuczyński, Decanus Naklensis, benedixit.
Patronus: quoad present. cives catholici Wyrzycenses cum Regimine, quoad onus fabr. Fiscuc regius.
Curatus: Albinus Bulmajer, nat. a. 1830, ord. 1857, inst. 1861.
Pagi paroch. Folusz (Walkmühle) – Frydrychowo (Friedrichshorst) – Honowajdy (Hungerwerder) – Karólewo – Osiek (sch. par.) – Polanowo – Pracz – Wiernowo (Königstreue) – Wyciąg (Birkenbruch) – Wyrzysk (Wirsitz) op. (sch. par.) – Wyrzysk praed. – Zielona Góra (Grünber) – Zykwajdy (Zickwerder).
Solemn. S. Martini E. C. Dom. prox. post 11 Novbr.
Offic. post. in loco.

11. Wysoka (Wissek), op. cum Eccl. paroch. tit. S. Martini E. C., de cujus primordiis nihil omnino constat, quae tamen, testantibus antiquis Visitat, a. 1500 antecedit. Ad hanc Eccl. Apollonia de Smoguleckie Tuczyńska, castell. Gnesn., her. loci, ineunte saec. praeterito Canonicos Regul. Lateranen. Ord. S. Augustini introduxit, iisdemque villas Dębówko et jeziórki nec non summam capitalem sexaginta millia tymphon. Polon. perpetuo donavit, quam fundat Archiep. Gnesn., Theodorus Potocki, a. 1729 confirmavit. Praedicti Canonici loco antique Eccl. lign. Novam de solido muro tegulis lateritiis tectam cum turri a fronte adjunct extruxerunt, quam die 30 Octbr. 1729 Josephus Kraszkowski, Suffr. Gnesn., consecravit. Suppresso Conventu, Eccl. et parochia per saecul. administratur Rectores.
Patronus: quoad present. Ordinarius loci cum Regimine, cui ille tres Candidatos propouit, quoad onus fabr. Fiscus regius.
Curatus: Josephus Szenic, nat. a. 1843, ord. 1869, inst. 1887.
Pagi paroch. Bondecz (sch. par.) – Czajcze (Heinrichsfelde) – Czajcze kolonia – Eleonorenhof – Kostrzonek (Küstrinchen) – Młotkowo – Mościska (Moschütz) – Rudna (Deutsch-Rudken) – Wysoka (Wissek) op. (sch. par.) – Wysoka villa.
Solemn. SS. Rosarii B. M. V. Dom. 1 Octbr.
Confratern. SS. Rosarii B. M. V. a. 1683 approbata et introducta.
Hospit. eccl.
Offic. post. in loco.

In toto Decanatu numerantur:
Ecclesiae parochiales: 10
Ecclesiae fil. vel succurs.: 1
Altariae: -
Oratoria vel Capellae publicae: 1
Sacerdotes: 10
Scholae parochiales: 25
Hospitalia eccles.: 5
Catholici: 18620


Joanne Korytkowski, “BREVIS DESCRIPTIO HISTORICO-GEOGRAPHICA ECCLESIARUM ARCHIDIOECESIS GNESNENSIS ET POSNANIENSIS”, str. 112-118, Poznań 1888.


Czytelnia parafialna
· O czytelni
· Z historii parafii
· Kroniki
· Parafialne archiwum
· Miasteczko i okolice
· Z dawnej prasy
· Kalendarium
· Dawne prawo
Losowa fotka